PLIMUTHUM Novum

PLIMUTHUM Novum
PLIMUTHUM Novum
oppid. Novae Angliae, in confinio Novae Hollandiae, cum portu in ora littorali maris Borealis. In hâc Coloniâ non contemnendus est Americanorum recens conversorum numerus, qui a reliquis suae gentis ut distinguerentur, Orantium seu Precantium nomen adscivêre. Loca, ubi coetus illorum numerosiores, sunt Marshippan, Saconet, Promontor. Cap Cod. Insul. Namukli, Insul. D. Marthae etc. Hi vero omnes ante Anglorum adventum adeo in rebus divinis erant rudes, ut ne nomen quidem Dei in sua lingua haberent ullum. Unde in precibus iam ac contionibus suis, Deum Ieova, vel God, vel Lord Anglicis nominibus compellant. Cresceus Matherius Epist. ad Ioh. Leusden, Bastonio scriptâ. 1687. Vide etiam supra Cottonus Iohannes fil.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • NOVUM Plimuthum — vulgo new Plimouth, urbs recens exstructa ab Anglis, in nova Anglia. Vide Plimuthum novum, it. Nova Anglia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMERICA Septentrionalis — quae et Mexicana dicitur, a Mexico urbe praecipus, haber a Septentrione terras Arcticas incognitas, ab Occidente et Meridie fretum Anianum et mare Pacificum seu Austrinum, ab Oriente autem sinum Mexicanum, et mare Boreale. Americae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”